FIMBRIA ex FIBRUM

FIMBRIA ex FIBRUM
FIMBRIA, ex FIBRUM
quod Antiqui dicebant extremum, Varr. ex fine, ora vestimentorum, est extremitas vestium Nonio: Hinc Isid. Fimbriae vocatae sunt orae vestimentorum, h. e. fines. Graecis est πέζα, κράσπεδον, θύσανος, κροςςος: e quibus tamen πεζὰ et κράσπεδον omnem vestium extremitatem significat, limbaum sc. oram, laciniam et institam. Theocrit. Idyllio 2.
Τοῦ ἀπὸ τᾶς κλαίνας τὸ κράςπεδον ὤλεσε Δέλφις.
ΘύϚανος vero et κροςςὸς proprie Fimbriam, qualiter Hom. αἰγίδα θυσανόεςςαν, et Plutarch Luculli κροςςωτὴν ἐφεςρίδα appellat. Agnoscit discrimen hoc Pllum l. 7. cum κράςπ εδα dici ait τὰς τελευταίας ὄχθας τοῦ ἱματίου: θυϚάνους vero τοὺς λεγο μένους κροςςοὺς. Hesych. item, cum κροςςοὺς vocat, τὰ κάτω τῶν ἱματίων τὰ ῥαμματωδη, villos sc. sive floccos et simbrias. Ita Suid. κροςςὸς est μαλλὸς. Proin Marci c. 6. v. vit. καὶ παρεκάλουν αὐτὸν, ἵνα κᾄν τοῦ κραςπέδου τοῦ ἱματίου αὐτοῦ ἅψωνται, vocem χράςπεδον quidam malunt interpretari, limbum et laciniam pallii, quam fimbriam. Ita enim et apud Plutarch. in Graccho de Scipione Nasica dicitur, τὸ κράςπεδον τοῦ ἱματίου θέμενος ἐπὶ τῆς κεφαλῆς, Laciniam togae capiti imponens. Non ergo Fimbriae sunt omnes vestium extremitates, alias ineptum esset, distinctionis causâ aliquod vestimentum simbriatum appellare, sed Fimbriarum, tamquam ornamentotum, Scriptores meminêre. Amm. Marcell. l. 14. c. 6. Ut longiores fimbriae tunicae perspicuâ luceant variet ateliciorum, effigiatae in species animalium multiformes. Suet. in Iul. Caes. c. 45. Et cultu notabilem ferunt; usum enim lato clavo ad manus simbriato. Ad quem locum Beroaldus et Sabellicus, quid essent Fimbriae, ex Plin. docuêrunt, qui simbriata urticae folia esse tradit: et alibi, fimbriatam avellanae nucis barbam, multifariam sc. in oram recisam. Unde patet, Fimbrias in extrema vestimentorum parte fila fuisse floccosque dependentes, quas Itali Frangias appellant: it ipsam vestium extremitatem, minutim concisam, capitibus in acutum desinentibus, ad instar pinnarum, quae iisdem Merli dicuntur, hinc Cic. in Pisonem, Madentes, inquit, cincinnorum fimbriae: Capilli enim ferro vibrati, et in cincinnos torti, in extremitate, cum solvuntur, fimbrias referunt. Quod autem attinet Caesaris latum clavum, ad manus simbriatum, in eo duplicem notat Auctor luxum, quod manuleatam, et chiridotam tunicam laticlaviam gestaret, quodque eaemanicae fimbriatae eslerit: quale ornamentum minime viros deceret. Nec vestibus vero solum, sed et stragulis mappisque fimbriae addebantur, ut ex Plin. ac Petron. patet: quorum ille inter signa letalia recenset Fimbriarum curam et stragulae vestis plicaturas; hic Trimalcionem discumbere commodum incipientem describens, Edit. Gonsalis de Salas p. 17. et Edit. Boschii c. 32. Pallio coccineo, inquit, adrasum incluserat caput, circaque onerosas veste cervices laticlaviam immiserat mappam: fimbriis hinc atque illinc pendentibus. Nec dissimile linteum fuit, quo Atriensem accinctum describit Phaedr. l. 2. sab. 5. v. XI. et seqq.
Ex alticinctis, unus atriensibus,
Cui tunica ab humeris linteo Pelusio
Erat destricta citris dependentibus.
Ubi per Cirros quidem Laurent. IC. Notis in locum, capillos contortos, et crispatos: vir doctus tunicam ipsam: Ferrar. vero simbrias intelligit, illasque ad linteum Pelusium refert, quo tunica destricta. Fuit enim linteum illud sindon, sive mappa, qua ministri conviviorum accingebantur, quae ad instar Petronianae erat simbriata. Quare idem cirratas militares apud Capitolin. fimbriatas itidem interpretari mavult, quam hirtas aut villosas. Vide Oct. Ferrar. de Re Vest. Part. 2. l. 1. c. 19. Salmas. vero a fimbriis sic cirros distinguit, ut illarum nomine intelligat rectos villos ac discriminatos, circa extimas vestium oras, nullo modo constrictas; horum autem, fimbrias in nodum coactas, et contortas, cum exstantibus et dependentibus villis. Sic fimbriae fuêrunt frangiae Gallorum, at cirri vestium houpes. Vide eum ad Solin. p. 762. uti de morbo, cui fimbriarum curam Plin. tribuit infra in voce Phrenitis; et de fimbriatis Vett. tunicis subuculisque, quibus honestiores utebantur, Casaub. ad Suet. l. 1. c. 46. Apud Gregor Turon. l. 7. c. 32. Illud inter iurgia exprobrant, quod velim eum a S. Antistitis fimbriis separare: fimbriae pallae sunt Gloss. saepius laudato Auctori, quibus Sanctorum sepulchra tegebantur etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”